PrUB2.19

© Stuart Jenks, Erlangen / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2000-2009)


1310 Oktober 7. Elbing.

{Regest}
Zeugnis des Provinzialpriors Peregrinus und des Kapitels des Predigerordens in Polen zugunsten des Deutschen Ordens.

{Überlieferung}
A = Berlin, GStA , XX. Hauptabteilung, Schieblade VI, Nr. 1.

{Drucklegungen}
aus A Preußisches Urkundenbuch, Band 2, Nr. 19, S. 12-13; Codex diplomaticus Prussicus 2, Nr.63, S. 73; Seraphim, Zeugenverhör, S. 175.

{Diplomatische Erörterung des Stücks}
A ist Or. mit geringen Siegelresten an 5 Pergamentstreifen.


Venerabili in Christo patri ac domino fratri T[home] 1) divina providencia tituli sancte Sabine presbytero cardinali

frater Peregrinus prior provincialis ac diffinitores provincialis capituli apud Elbingum celebrati fratrum ordinis predicatorum de provincia Polonie orationes humiles cum reverencia debita et devota.

Licet nostris propster Christum benefactoribus celestis justicie plenitudo respondeat, ne tamen videamur ingrati, eis quibus possumus oportunis suffragiis astringi volumus, ut ipsos juxta divini beneplaciti a) voluntatem ad ampliores, quantum in nobis fuerit, gratiarum effectus attollere valeamus. Hinc est, quod ad pedes vestre benignissime pietatis religiosos et carissimos fratres hospitalis sancte Marie domus Theutonice de Jerusalem duximus humiliter offerendos, quatenus eorundem ordinem universali pernecessarium ecclesie solita clemencia intueri dignemini nostrarum precum intuitu et ipsorum devocionis affectum quo specialius nostro ordini conjuguntur paternitas vestra recommendatos suscipiat et favore misericordie prosequatur. Scimus equidem nec extraneas b) testium probaciones exquirimus, quanta sit in eisdem fratribus bone fidei et devocionis probate constancia quantaque laudabilium efficacia meritorum. Sunt enim viri misericorie diligentes c) justiciam et divinum cultum de die in diem ubilibet augmentantes d), multa insuper prudencia gubernantes {S. 13} rem publicam et assidue tamquam veri Christi milites contra insultus infidelium scutum inexpugnabile fidei se exponunt.

Hec autem reverencie vestre exsuperhabundantie) pro ipsorum commendacione scribenda duximus, quia, sicut relacione veridica didicimus, quidam ipsorum emuli denunciacionibus et accusacionibus publicis in conspectu presencie vestre satagentes infamando ledere asseruerunt predictos fratres officium funeris in tumulandis suis fratribus secundum cultum Christiane fidei non tenere, set ritum pocius gentilium, contra quos continue dimicant, imitari, quodque ferrum, arma, victum et aliaf) predictis gentilibus pernecessaria de terris et possessionibus suis, quas nunc possident, vendiderint seu ministraverint, insuper quod dampnabilius est eisdem gentilibus inimicis crucis Christi verbum crucis predicatoribus predictare inhibentg), et ne ad agnicionem veri luminis perveniant et sacramentum fidei suscipiant, asseruerunt eosdem variis fraudulencie nequiciis prepedire.

Propter quod nos, qui ut lucis filii ad veritatis ostensionem predicacionis officium suscepimus, veritati testimonium super premissis articulis dictis religiosis militibus inpositis presentibus prebemus h) bona consciencia, quod predicta omnia non contenent e) veritatem, quia cum plures quam 80a fratres numero nostri ordinis in diversis conventibus in eorum terris et dominio assidue demorentur et plura nostra provincialia capitula ibidem fuerint celebrata, nunquam hujuscemodi sermonem nefarium nec auditu nec exspergencia e) invenimus esse verum. Cum enim, ut moris est Christiane i) religionis, receptis ecclesiasticis sacramentis eos contingit decedere, fratres nostros in obsequium funeris invitantes devocius in presencia fratrum nostri ordinis defu[n]ctorum e) suorum corpora faciunt tumulare, fratribus eciam nostris non prohibent gentilibus verbum Dei proponere, nec audivimus, quod impedimentum prestiterint nec prestent, ut rabie gentilium deposita gentilitas ad mansuetudinem Christi per baptismi gratiam perveniat, cum veraciter nobis constet, quod omnes ydolorum cultores, quos protecti crucis signaculo devicerunt, virtutis potencia et sacramentis ecclesiasticis per ministros ecclesie foveant, ecclesias, oratoria in locis olim cultui simulacrorum dicatis erexerint et usque hodie erigere non obmittunt. Quod vero de armis dicitur, nulla sinit equitatis ratio admittere vel eciam inmodico credere, cum tanta sit et tam assidua sepedictorum fratrum adversus rabiem vicinorum gentilium inpugnacio, ut hostes velint pocius armis propriis exuere quam eos propriis ad sui et suorum interitum roborare. Proinde iterum atque iterum sanctitatis vestre genibus unanimiter provoluti humiliter supplicamus, quatenus tantum scutum ecclesie et fidei in nostris partibus constitutum velitis intra protectionis vestre graciam assumere et ipsorum adversariis obsistere ac ipsorum negocia aput summum pontificem consilio et auxilio dignemini promovere.

Ad omnium precedentium evidenciam sigilla nostra presentibus k) duximus appendenda. Valeat vestra reverenda paternitas per tempora longiora.

Datum apud Elbingum in nostro capitulo provinciali anno Domini 1310 o l) nonis Octobris.


a) Auf Rasur A.
b) os zu as mit anderer Tinte (wahrscheinlich später) verbessert A.
c) li korrigiert aus g A.
d) c zu g von anderer Hand mit anderer Tinte verbessert A.
e) So A.
f) ursprünglich talia, das t weggelöscht A.
g) inh auf Rasur wohl von jüngerer Hand A.
h) pern auf Rasur, von der ein n noch erkennbar ist A.
i) e aus a verbessert A.
k) Davor ein p auf Rasur A.
l) M oC oC oC o decimo A.
1) Zur Ergänzung des Namens vgl. Eubel, Hierarchia catholica, Bd. 1, S. 14.