PrUB2.13
© Stuart Jenks, Erlangen / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2000-2009)
{Regest}
{Überlieferung}
A =
{Drucklegungen}
aus A, B
{Regest}
{Diplomatische Erörterung des Stücks}
Nam de quatuor earum ejectis canonicis in eis canonice institutis fratres sui ordinis pro canonicis in dictis eccelsiis locaverunt, quos in eisdem de fato instituunt et destituunt, sicut volunt, et tales eorum confratres pro canonicis se gerentes eligunt in episcopos, quos iidem preceptores et fratres mandant de suis confratribus eligendos, electi vero taliter falsa, immo verius, confirmatione aliqua non obtenta in episcopos se faciunt consecrari nullam obedientiam eidem Rigensi ecclesie locorum metropoli facientes. In residuis autem tribus cathedralibus ecclesiis vacantibus intrudunt personas, quas volunt eciam minus dignas, de quibus per potentie sue abusum electionem faciunt clebrari ac de modo et forma electionum hujusmodi nulla examinatione premissa per antedictos fratres sui ordinis pro episcopis se gerentes electos hujusmodi in episcopos faciunt consecrari.2)
Omnia bona earundem ecclesiarum, que insignes consueverant habere pontifices cum solennibus capitulis, latis et magnis facultatibus et redditibus habundantes propriis usibus non absque pernitioso earundem ecclesiarum dispendio enormiter applicando seque, ut liberius in predictam metropolim et ecclesias ceterosve prelatos et fideles provinciarum et partium predictarum valeant desevire eorumque municiones, castra, terras, jurisdictiones et jura proprie subicere dicioni eisdem paganis nequam amicitie federe unientesc) ac publicum eis adversus dictos fideles impendentes auxilium, consilium et favorem ferrum, arma, equos et alia mercimoniorum genera, per que dicti pagani fideles eosdem possent acerbius impugnare, vendunt et per alios ipsis vendi permittunt, quodque gravius est, iidem preceptores et fratres non solum a confinibus eorundem paganorum, in quibus contra illorum incursus debuissent se murum defensionis opponere, in detrimentum fidelium recesserunt, sed quoddam castrum ejusdem Rigensis ecclesie eisdem paganis pro certa quantitate pecunie venundantes regnum Plochech, quod quondam rex Plochensis3) ad fidem Christi conversus prolem non habens legitimam eidem ecclesie Rigensi contulerat pro anime sue salute, dictis paganis non absque jactura multitudinis innumerose fidelium dimiserunt, cujus occasione due solennes cathedrales Czeloviensis videlicet et {S. 8} Rutheniensis ecclesie consistentes in regno predicto totaliter sunt delete, quibus castro et regno ad manus dictorum infidelium taliter devolutis dicti pagani a locis confinium repulsis fidelibus magnam partem dictarum provinciarum tunc fidelium multitudine populosamd) in solitudinem redegerunt eisdem fidelibus partim peremptis gladio, partim eorundem paganorum miserabili jugo suppositis perpetuo servitutis quodque detestabilius est, si quando iidem preceptores et fratres offendendi paganos sub cujusdam umbre pallio velint ostendere se gerere voluntatem, illos fraudulenter impugnant, ut ex eorum facto fideles atrocius impugnentur, eosdem paganos ex tenuis prede dampno modico ad destruendum reliqua castra ejusdem Rigensis province pravis nocendi artibus irritantes.
Fertur eciam de ipsis execrabile facinus, dirum nefas, quod, cum rex paganorum cum suis subditis fuisset ad fidem Christi conversus ac diversos episcopos successive et presbyteros seculares ac fratres predicatorum et minorum ordinum in toto regno suo ordinasset ad extirpationem errorum et illuminationem ac plantationem orthodoxe fidei permansuros, iidem preceptores et fratres pro pudor velut ejusdem fidei subversores quosdam eorundem episcoporum, presbyterorum et fratrum exinde deici, quosdam vero interfici latentibus et occultis studiis procurarunt et taliter pagani etiam ad fidem conversi lumine feritatis abjecto errores proch dolor pristinos resumpserunt et sic quondam Lechoniensis ecclesia cathedralis in dicto regno consistens cum sua civitate et diocesi non absque multorum fidelium animarum et corporum deplorando periculo misterabiliter fuit deleta; populum etiam christianum terre Semigallie habentem episcopum et presbyteros orthodoxos, qui eis sacramenta ecclesiastica ministrabant, iidem preceptores et fratres totaliter deleverunt nobiliores ejusdem terre, quos ad convivium invitarunt, proditionise) infande sevitia mutilatione capitum perimentes,4) reliquam multitudinem populi dicte terre ultra quam centum milia fidelium utriusque sexus ad terras paganorum crudeliter profugarunt dictique fideles eorundem paganorum in depressionem fidei perpetue sunt redditi servituti, propter quod episcopatus Semigallie, qui per septem dietas amplam diocesim obtinebat, totaliter de medio fuit sublatus,5) et ut omnino impediatur ampliatio fidei in partibus prelibatis et proponendi verbum Dei facultas quelibet subducatur, ex eo, quod fratres ordinis minorum castri Brunsberg6) ejusdem Rigensis provincie predicationi dictorum paganorum instantes verbum Dei continue diffundebant ac quidam frater dicti ordinis jugiter per paganos discurrens virtute verborum et operum coruscando die quolibet multos paganos cognitione vere fidei illustratos sacre regenerationis lavacro innovabat, eisdem fratribus minoribus de dicto loco ignominiose dejectis eundem locum funditus destruxerunt nullos omnino ejusdem verbi predicationi insistere permittentes, ecclesias quoque, oratoria et capellas edificari pro neophitis non permittunt, ita quod dicti neophiti in rudimentis fidei non instructi ac in ecclesiis cum orthodixis particium non habentes nec in moribus fidelibus sunt conformes. Pessimum etiam ritum eorundem paganorum sectantes confratres suos, si quos contingit interdum in hostili congrassu vel conflictu aliquo vulneribus sauciari, contra morem ejusdem fidei orthodoxe prius quam expirent, impieteate quadam sevissime feritatis extingunt eorum corpora flammarum incendio concremando.
Ac ut premissa et alia eorum detstabilia scelera ejusdem sedis effugiant notionem, universos fideles, clericos et laicos, cujuscumque dignitatis aut status existant, ad exponendum querelas de ipsis tantarum persecutionem necessitate cogente ad sedem apostolicam accedentes crudeliter persecuntur mortem eis per se et alios inferendo, sicut hec in personis quondam magistri Alesiif) doctoris decretorum plebani plebis Thorunensis7) et aliorum quam plurium, quos redeuntes de Romana curia, ad quam venerant contra eos, crudeliter occiderunt, dicuntur liquido apparere; necdum findem premissis enormitatibus imponentes, sed mali esse et boni credi sub pallio ignorate nequitie cupientes passus et itinera debita, per que de civitate Rigensi exitus et {S. 9} reditus ad eandem quadam necessitate iunevitabili peraguntur, sub ea faciunt custodia detineri, ut non nisi personis, quas volunt, gressus ex ea pateat vel regressus sicque dicta civitas exitum et reditum liberum non habendo cujusdam obsidionis anguste dispendia cogitur deplorare,8) ad quam quidem obsidionem preclusis itinerum quorumcunque vestigiis fortius angustandam quoddam castrum a superiori parte ac protum monasterii Dunamundensis Cisterciensis ordinis ejusdem Rigensis diocesis, in quo eadem Rigensis ecclesia jus obtinet patronatus, ab inferiori parte ejusdem civitates consistentia, absque quibus civitatem eandem nec per terre nec per maris vestigia nullus potest ingredi vel exire quodam illicito emptionis titulo, cum monasteriorum alienatio sacris prohibita sit canonibus9) et etiam ipsius monasterii Dunamundensis per pie memorie Gregorii pape VIIII. predecessoris nostri privilegium speciale cujuslibet alienationis contractus foret specialiter interdictus, temeritate propria occuparunt et detinent occupata, propter que in eisdem provinciis, in quibus ecclesiam suam fetu nove prolis ad fidem converse dominus ampliabat, familiari peste intestinam exercente sevitiam non solum fides radicata et fundata non proficit, sed ex persecutione domestica deficit et, nisi celeri occuratur remedio, nomen ibi deperit christianum.
Novissime vero ad nostrum venit auditum, quod dicti preceptores et fratres hospitalis ejusdem dilecti filii nobisg) viri Wladislai Cracovie et Sandomirie ducis terram hostiliter subintrantes in civitate Gdansco ultra decem milia hominum gladio peremerunt infantibus vagientibus in cunis mortis exitium inferentes, quibus etiam hostis fidei pepercisset.10) Iidem quoque preceptores et fratres quam plura alia detestanda dicuntur committere, quorum series se nimis extenderet, si singulariter singula presentibus clauderentur.
Ceterum castrum et monasterium Dunamundense, quod dicti preceptores et fratres, ut premittitur, sub cujusdam emptionis colore detinent occupatum, per eosdem preceptores et fratres facientes expeditum et liberum omnino dimitti ipsum usque ad ejusdem sedis beneplacitum prefate sedis nomine teneri ac per personas idoneas et fideles, quas ad hoc eligendas industria vestra perspexerit, faciatis cum diligentia custodiri. Ut autem ad premissorum executionem eo liberiush) intendere valeatis, quo majori fueritis per nos auctoritate muniti, vobis invocandi ad premissa omnia et singula exequenda, ubi et quando expedire cognoveritis, tam prelatorum quam etiam principum et aliorum secularium, cujuscunque conditionis vel status existant vel quacunque dignitate prefulgeant, auxilium et succursum, contradictores quoque et rebelles necnon testes, quos ad hoc duxeritis convocandos, per excommunicationis, suspensionis et interdicti necnon privationis privilegiorum eisdem concessorum a sede predicta sententias compescendi tam de duabus dietis in concilio generali quam de aliquo extra suam {S. 10} civitatem et diocesim nisi in certis exceptis casibus et illis ultra unam dietam a fine sue diocesis ad judicium non vocando et aliis quibuscunque constitutionibus, que vestrei) possent in hac parte jurisdictioni vel potestati ejusque libero exercitio quomodolibet obviare, aut si testes, quos ad hec evocari contigerit, fuerint predicatorum vel minorum aut aliorum ordinum quorumcunque, vel si predictis ordinibus a predicta sede indultum existat, quod predictorum ordinum fratres ad perhibendum testimonium in quibuscunque causis vel negotiis compelli non possint, seu si dictis preceptori et fratribus ab eadem sit sede indultum, quod excommunicari, suspendi vel interdici non possint per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem et quibuslibet aliis indulgentiis, privilegiis et litteris apostolicis quibuscunque in quacunque forma verborum concessis, per que presentibus non expressa vel totaliter non inserta premissorum executio pssit quomodolibet impediri, nequaquam obstantibus plenam vobis concedimus tenore presentium facultatem. Quodsi non ambo hiis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur.
b) conferentes B.
c) inientes B, vor unientes dürfte se zu ergänzen sein.
d) copiosam B.
e) perditionis B.
f) Alexii B.
g) nobilis B.
h) libentius B.
i) nostre A (fehlerhaft).
1) Vgl. Seraphim, Zeugenverhör, Einleitung S. 24 und S. 209, 211.
2) Über die Haltung des Erzbischofs Friedrich von Riga bei Bistumsbesetzungen vgl. Schmauch, Besetzung, S. 19ff.
3) Polozk, russisches Fürstentum, vgl. Seraphim, Zeugenverhör, S. 27 und 209.
4) Entspricht dem 17. Artikel der Anklageschrift: vgl. z.B. Seraphim, Zeugenverhör, S. 46.
5) Semigallien bestand als Bistum nur bis 1251, vgl. Seraphim, Zeugenverhör, S. 208.
6) Vgl. Lemmens, Geschichte, S. 61; Lemmens, Franziskanerkustodie, S. 405 und 408, ferner Seraphim, Zeugenverhör, S. 209 (Artikel 18 der Anschuldigungen von 1312).
7) Artikel 21 der Anschuldigungen von 1312: Seraphim, Zeugenverhör, S. 8 und 28.
8) Artikel 195 und 220 der Anschuldigungen von 1312.
9) Artikel 180, 223, 224 der Anschuldigungen von 1312: vgl. Seraphim, Zeugenverhör, S. 43, Haller, Verschwörung, S. 129.
10) Vgl. Keyser, Legende, S. 166ff. und Keyser, Entstehung, S. 90.
Bearbeitungsstand: Text eingegeben (1.5. 2000, Jenks; 4.11.2009, Sarnowsky) – Datum überprüft (1.5. 2000, Jenks) – Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert (1.5. 2000, Jenks) – Text mit Or. kollationiert () – äußere Merkmale beschrieben ()
Datum der Erstanlage: Mittwoch, den 4. November 2009 — Letzte Änderung: 4. November 2009 von Jürgen Sarnowsky
Zurück zur Hamburger Homepage / zurück zur Regestenliste für 1310.